Abbildung eines Logo
Titel
Pastorale, sive Regula pastoralis / Commentum super Cantica canticorum / Homiliae Super Ezechielem Expositio beati Gregorii pape super cantica canticorum. Prefatio beati Gregorii pape super cantica canticorum feliciter incipit. Quia si ceco si longe a deo posito cordi sermo divinus voce propria ac voce divina loqueretur. Expositio beati Gregorii pape super cantica canticorum, capitulum primum. Osculetur me osculo oris sui. Os sponsi, inspiratio Christi... Capitulum III. In lectulo meo... Lectulum sibi sancta anima in nocte facit, dum omnes perturbationes mundi fugiens... Capitulum V. Veniat dilectus meus... In hortum dilectus venit et fructum comedit quando Christus mentes visitat... Capitulum VII. Quid videbis... Castra quippe militantium sunt, castra ergo in sunamite videbuntur... Expositio beati Gregorii pape super cantica canticorum feliciter explicit. Impressa Basilee anno domini Millesimoquadringentesimononogesimosexto, die vero decimotertio mensis Martii. Laus deo. Expositio beati Gregorii pape super Ezechielem in omelias. Prefatio beati Gregorii pape in omelias super Ezechielem prophetam feliciter incipit. Incipit omelia III, que interpretatur primum capitulum ab illa parte: quattuor facies... usque ad illam partem in eodem capitulo: Similitudo autem... Sancta quattuor animalia que prophetie spiritu futura prevident... Incipit omelia V, que interpretatur in primo capitulo ab illa parte: ubi erat impetus... usque ad illam partem: Cumque aspicerem... O quam mira est profunditas eloquiorum dei, libet huic intendere... [Incipit omelia VII, que interpretatur in primo capitulo] ab illa parte: et totum corpus... usque ad illam partem: et audiebam sonum... Sicut nostis, fratres charissimi, consuetudo prophetie est nunc ista, nunc illa conspicere et ab aliis in aliud subito verba derivare... Incipit omelia IX, que secundum capitulum interpretatur ab illa parte in principio capituli: et audivi vocem loquentis usque ad illam partem in principio tertii capituli: fili hominis... Initium libri in Ezechiel propheta magnis obscuritatibus clausum et quibus mysteriorum nodis... Incipit omelia X, in qua interpretatur tertium capitulum a principio usque ad illam partem: et veni ad transmigrationem. Solent quidam scripta alias scripturam sacri eloquii legentes cum sublimiores eius sententias penetrant... Incipit omelia XI, in qua interpretatur tertium capitulum ab illa parte: et veni ad transmigrationem usque ad illam partem: et facta est... Inter cetera prophetie miracula hoc quoque mirandum habent libri prophetarum... Incipit omelia XII, in qua interpretatur ab illa parte tertii capituli: et facta est... usque ad finem...: et tu dormies... Servata veritate hystorie divina eloquia aliquando ex tempore, aliquando ex loco causas designant... Incipit prefatio omeliarum beati Gregorii pape libri secundi. Quia multis curis prementibus Ezechielis prophete librum coram charitate vestra totum per ordinem perscrutari non licuit. Incipit omelia XV, que exponit litteram in capitulo XL ab illa parte: et venit... usque ad illam partem in eodem capitulo: et mensus est... Vir cuius calamus mensure in manu eius describitur, venit ad portam... Incipit omelia XVI, que exponit litteram capituli XL ab illa parte: et mensus est... usque ad illam partem in eodem capitulo: thalami autem... Vir cuius erat species... Ac ne hoc vestibulum extra portam esse crederemus, subditur. Incipit omelia XVII, que exponit litteram XL capituli ab illa parte: et eduxit me... usque ad illam partem eiusdem capituli: portam vero... Postquam de contemplationis gratia obliquas fenestras insinuans propheta multa locutus est. Incipit omelia XX, que exponit litteram XL capituli ab illa parte: et porta atrii... usque ad illam partem in eodem capitulo: et in vestibulo... Prophete verba que largiente domino hodie charitati vestre loquenda sunt... Incipit omelia XXI, que exponit litteram XL capituli ab illa parte: et in vestibulo... usque ad illam partem in eodem capitulo: et extra portam... Quid sumus de mysticis sensibus Ezechielis prophete locuturi, qui ipsa eius hystorie verba vix capimus... Incipit omelia XXII et ultima, que exponit litteram XL capituli ab illa parte: et extra portam... usque ad finem capituli. Sacri eloquii mysticos sensus propheta per aspirationem sancti spiritus prudenter intelligens, dicit: mirabilia testimonia... Omeliarum beati Gregorii pape sub Ezechielem liber secundus finit feliciter, anno domini M.CCCC.XCVI. Tabula in duos libros omeliarum super tribus primis et quadragesimo capitulis Ezechielis beatissimi pape Gregorii... Adam Christum figurat, liber i, omelia vi post c. Tacere debet prius homo quam loqui, liber i, omelia xi, a. Pastorale beati Gregorii pape. Capitulorum libri Pastoralis cure beati Gregorii pape per quatuor partes distincti, brevis ordinataque annotatio. Annotatio capitulorum prime partis. Imperiti ne venire ad pastorale magisterium audeant, capitulum i. Beati Gregorii pape in librum Pastoralis cure ad Johannem Ravennatis urbis episcopum, prologus feliciter incipit. Pastoralis cure me pondera fugere delitescendo voluisse... Quod rector debeat esse discretus in silentio et utilis in verbo, capitulum IIII. Sit rector discretus in silentio, utilis in verbo, ne aut tacenda proferat aut proferenda reticescat... Quod sacri precepta eloquii cum timore et amore sint quottidie meditanda, capitulum XI. Sed omne hoc rite a rectore agitur, si superne formidinis et dilectionis spiritu afflatus studio se quotidie sacri eloquii precepta meditetur... Incipit tertia pars, demonstrans qualiter bonus pastor subditos suos docere debeat et admonere. Quod non una eademque cunctis exhortatio congruat, cum collecta enumeratione diversitatum, quibus aliterque singuli admonendi veniunt, capitulum I. Quia igitur qualis esse debeat pastor ostendimus, nunc qualiter doceat, demonstremus... [De diverso modo admonendi incolumes atque egros, capitulum XIII.] Aliter admonendi sunt simplices atque aliter impuri... De diverso modo admonendi pertinaces atque inconstantes, capitulum XIX. Aliter admonendi sunt pertinaces, aliter vero inconstantes, illis dicendum est quod plus de se quam debent sentiunt... De diverso modo admonendi illos qui cum predicare valeant pre nimia humilitate formidant, atque illos quos a predicatione imperfectio vel etas prohibet et tamen precipitatio impellit, capitulum XXVI. Aliter admonendi sunt qui cum predicare valeant... admonendi namque sunt, qui cum predicare utiliter possunt... De diverso modo admonendi eos qui illicita que faciunt laudant, atque eos qui accusant prava nec tamen devitant, capitulum XXXII. Aliter admonendi sunt... ut considerent quod plerumque plus ore quam opere delinquant. [Incipit quarta pars pastorem recte docentem admonens, ut frequenter ad se redeat infirmitatem suam quanta valet consideratione ad memoriam mentis revocando, ne de acceptis virtutibus intumescat, unico capitulo comprehensa.] Sed quia sepe dum predicatio modis congruentibus ubertim funditur... Beati Gregorii pape liber cure Pastoralis insigni laude commendatus, diligenti studio emendatus ac debita distinctione partitus, vigilantique cura in urbe Basiliensi arte impressoria perfectus, feliciter explicit sub anno domini Millesimoquadringentesimononogesimosexto, die vero decimoquinto mensis Februarii. Laus deo. Einband und Fragmente
Autor
  • Rotate Left Rotate Right Reset Rotation
  • Zoom In Zoom Out Fullscreen Mode