Abbildung eines Logo
Titel
Sermones dominicales super evangelia et epistolas per totum annum Abraam patrem nostrum imitaro debemus in octo maximis et laudbilibus virtutibus quas habuit sermonem Lxxxxi, y. Patientiam habere debemus in dictis et factis quid ostenditur per duas rationes, sermo lxxv, o. Incipiunt sermones dominicales super evangelia et epistolas per totum annum editi a fratre Hugone de Prato, ordinis Predicatorum. Dominica primus adventus domini de evangelio. Sermo primus. Dicite filie Sion... Math xxi. Istud tempus vocatur adventus domini quia secundum quattuor dominicas quas continet... Sermo secundus de epistola. Scientes quia hora est... Ro xiii. Consuetudo est quando aliquis magnus dominus venit ad aliquam terram alienam quod homines illius terre dirigunt nuntios ad exquirendum... Stelle autem de celo cadent non quidem secundum substantiam quia perpetue sunt... De epistola, sermo quartus. Quecunque scripta sunt... Ro xv. In hac dominica ecclesia recitat adventum Christi ad iudicium generale in fine mundi, de quo iudicio multa scripta sunt valde et precedentia signa... Dominica tertia adventus, de evangelio, sermo quintus. Cum audisset Iohannes... Math xi. In hac tertia dominica adventus recolit Christi [adventus ad limbum...] De epistola, sermo sextus. Sic nos existimet... i cor iiii. In tota epistola hodierna unum intendit apostolus scilicet falsum iudicium quo ad ministros Christi subditis prohibere... Dominica quarta de evangelio, sermo septimus. Miserunt Iudei... Johannis i. In evangelio precedentis dominice ostenditur quomodo Christus multipliciter Iohannem baptistam commendavit... In nativitate domini, sermo de evangelio nonus. Evangeliso vobis gaudium magnum... Luce ii. Sicut dicit Bernardus tria sunt hodie mirabiliter coniuncta scilicet deus et homo, mater et virgo, fides et cor humanum. De epistola, sermo decimus. Multifarie multisque modis... Heb primo. Quia hominibus non sortiter radicatis nec dei consilium super salute propria considerantibus subtiliter sed extrinseca tamen cernentibus videtur... Dominica infra octavam nativitatis, de evangelio sermo undecimus. Erat Ioseph et Maria... Luce ii. Multa mirabilia sunt dicta et facta circa Christi nativitatem in celo et in terra, ut supra dictum est, propter que regio tota concutitur et omnes in admirationem ducuntur... De epistola, sermo duodecimus. Quanto tempore heres parvulus est... Gal iiii. Quia bonum non diligitur nisi cognitum docet apostolus in epistola presenti maximum bonum, imo maxima bona, que per nativitatem pueri consecuti sumus ut in eius amore ardentius accendamur. De epistola, sermo XIIII. Apparuit benignitas... ad Tytum iii. In evangelio hodierno agitur de Christi circumcisionem, in epistola vero de baptismo quem Christus instituit ut circumcisioni succederet... Dominica infra octavam epiphanie comini de evangelio, sermo decimussextus. Cum factus esset... Luce ii. Hoc est primum evangelium quod de operibus Christi legitur, nihil enim habemus de operibus Christi que usque ad tricesimum annum operatus est exclusive. Dominica prima post octavam epiphanie domini, de evangelio, sermo xviii. Nuptie facte sunt... Ioh ii. Quia tempus institutum ab ecclesia pro celebrandis nuptiis extat presens, ideo hodie in ecclesia evangelium de nuptiis recitatur... De epistola, sermo xix. Habente donationes... Ro xii. Intellectus huius epistole dependet ex superioribus scilicet ex epistola dominice precedentis que immediate supra hanc ponitur... Dominica secunda post octavam epiphanie, de evangelio, sermo xx. Cum descendisset Iesus... Math viii. In hoc evangelio duplex miraculum a salvatore nostro factum salubriter recitatur, primum fuit mundatio cuiusdam leprosi... De epistola, sermo xxi. Nolite prudentes esse... Ro xii. Sicut dixit Boetius primo extirpanda sunt vitia, deinde inserende virtutes... Dominica tertia, de evangelio, sermo xxii. Ascendente Iesu in navicula... Math viii. Iesus ut verus homo humana opera fecit, ideo ad transeundum de una parte stagni ad aliam navicula indiguit... Dominica quarta, de evangelio, sermo xxiiii. Simile est regnum celorum... Math xiii. Sicut dicit Gregorius regnum celorum idcirco terenis rebus simile dicitur ut ex his que animus novit surgat ad incognita quatenus exemplo visibilium ad invisibilia se rapiat. Dominica septuagesima, de evangelio, sermo XXVI. Simile est regnum celorum... Math xx. In sacra dominica septuagesime triplex similitudo proponitur nobis scilicet laborantium in vinea, currentium in stadio et pugnantium in agone. De epistola, sermo XXVII. Nescitis quia hi... i Cor ix. Consuetudo est aliquarum terrarum quod isto tempore currere faciunt branium et in aliquibus terris agoniste frequentat agones... Dominica in sexagesima, de evangelio, sermo XXVIII. Cum turba plurima... Luce viii. Pluries dominus turbis in parabolis loquebatur ut quod dicebat memorie mandaretur, quia quod per similitudinem accipitur melius servatur... De epistola, sermo vicesimusnonus. Libenter suffertis... ii cor xi. Ista epistola valde magna est et quantitate verborum et pondere sententiarum nec paucis verbis valet aliquatenus explicari... Dominica in quinquagesima, de evangelio, sermo xxx. Assumpsit Ihesus duodecim discipulos... Luce xviii. Quia istis diebus consueverunt fideles multum dissolvi et ludis et comesationibus vacare et gaudium mundi est adversorum memoria temperandum... Dominica prima quadragesime, de evangelio, sermo xxxii. Ductus est Iesus... Math iiii. Ieiunium Christi est exemplum et forma nostri ieiunii, quia omnis Christi actio nostra est instructio... Dominica secunda, de avengelio, sermo XXXV. Egressus Iesus secessit... Math xv... Ante siquidem Christi adventum dyabolus possidebat homines mundanes in anima et in corpore et ideo tunc temprois multi demoniaci fuisse leguntur... Dominica tertia, de evangelio, sermo XXXVII. Erat Iesus eijciens demonium... Luce xi... Dyabolus quippe cernens se de celo in terram expulsum et videns hominem ad illum locum ascendere unde ipse proiectus fuerat... De epistola, sermo xxxviii. Estote imitatores... Eph v. Sicut dicitur eccs iii Omnia tempus habent. Et si omni tempore Christum magistrum et patrem nostrum imitari debeamus, tamen isto sdacro tempore maxime debemus eum in bonis operibus imitari... Dominica quarta, de evangelio, sermo xxxix. Abiit Iesus trans mare... Ioh vi. Sicut dicitur ecci xi In die bonorum... Unde temperantia una virtus cardinalis est per quam homo temperare prosperis debet uti... De epistola, sermo xl. Scriptum est... Gal iiii. Quia peccatores gaudent in vita ista nec curant ieiunare nec penitentiam agere et tamen deus benigno vultu et leta facie ipsos respicere videtur... Dominica in passione, sermo de evangelio xli. Quis ex vobis... Ioh viii. Ista dominica vocatur dominica de Lazaro vocatur propter illud famosum miraculum quod Christus fecit Lazarum suscitando... De epistola, sermo XLII. Christus assistens pontifex... Heb xi. Sicut dicit philosophus sermones accipiendi sunt secundum materiam et quia hec dominica de passione vocatur, immo totum officiumd e dominica passione sit... De dominica in palmis, de evangelio, sermo XLIII. Cum appropinqiasset Iesus... Math xxi. Hodie in ecclesia duplex processio recolitur et celebratur, una que fuit a monte Oliveti in Iherusalem cum magno honore et reverentia... De epistola, sermo XLIIII. Hoc enim sentite in vobis... Phil ii. Quamvis ordo noster solum hanc epistolam hodie legat, que humilitati dominice passionis que in passione recitatur respondet... Dominica resurrectionis domini nostri Iesu CHristi, de evangelio, sermo xlv. Maria Magdalena... Mar xvi. In evangelio hodierno quattuor continentur, primum est mulierum obsequium et devotio operosa... Sermo de epistola XLVI. Expurgate vetus fermentum... i cor v. Apostolus in hac epistola ad convivium spirituale nos invitat. In octava pasche, sermo de evangelio xlvii. CUm esseet sero die illa... Ioh xx. In evangelio hodierno due apparitiones Christi post resurrectionem recitantur, quarum prima facta suit ipsa die resurrectionis... Sermo de epistola xlix. Omne quid natum est... i Io v. De virtute fidei tam in evangelio hodierno quam in epistola tractatur fides enim in presenti vita mirabilia operatur et tandem ad vitam perducit eternam... Dominica prima post octavas pasche, de evangelio, sermo L. Ego sum pastro bonus Ioh x. Bonus pastor qui posuit animam suam pro ovibus suis proponit se nobis in exemplum ut sequamur vestigia eius, quia non debet candela sub modio occultari sed omnibus elucere. Dominica secunda post octavas, de evangelio, sermo LII. Modicum et iam non videbitis... Joh xvi. Quemadmodum patriarcha Iacob moriens duodecim filios suos congregavit et bona et mala eis futura predixit... Dominica tertia, de evangelio, sermo liiii. Vado ad eum... Ioh xvi. Christus fidelis et verus legatus pro qua venerat legatione patrata scilicet salute humana rediit ad eum qui misit istum... Dominica quarta, de evangelio, sermo lvi. Amen amen dico vobis... Ioh xvi. Quia CHristus in quantum homo est advocatus hominum apud patrem in curia celi... In ascensione domini, de epistola, ermo lviii. Ascendens in altum... Eph iiii. Festivitas hodierna secundum bernardum est felix clausura et totius itinerarii filii dei consummatio gloriosa... Dominica infra octavam ascensionis, de evangelio, sermo lx. Cum venerit paraclitus... Ioh xv. Quia in sequenti dominica beatissimum adventum spiritussancti celebraturi sumus ideo in hac dominica eius promissio recolitur ut nos ad eius receptorem devotius preparemus... In die sancto pentecostes, de epistola sermo lxii. Dum complerentur dies... Act ii. Hodie sancta mater ecclesia unum de tribus principalibus festis recolit reverenter et devote [ad unius in trinitate persone...] Sermo alius de missione spiritus sancti lxiii. De excelso misit... Tre i. Hieremias propheta a spiritusancto inspiratus in persona ecclesie loquitur in prefatis verbis reserans et annuncians qualiter ei spiritussancti missio facta sit. De epistola sermo de eadem materia lxv. Gratia domini nostri... ii Cor xiii. Tam in evangelio quam in epistola exprimitur trinitas divinarum personarum cum suis apropriatis et attributis... Dominica prima post trinitatem, de evangelio, sermo lxvi. Homo quidam erat dices etc. Luce xvi. Sicut dicitur Boetius in de consolatione Non quod ante oculos nostros situm est sufficit intueri sed rerum exitus prudentia meritur. Dominica secunda post trinitatis, de evangelio, sermo lxviii. Homo quidam fecit cenam magnam... Luce xiiii. Hec autem suo perfecte in hoc evangelio demonstrantur in quo quidem evangelio summarie tria continentur... Dominica tertia, de evangelio, sermo lxx. Erant appropinquantes... Luce xv. Sicut dicit philosophus Bonum est quod omnis appetunt, bonum autem non potest appeti nisi cognoscatur... Dominica quarta, de evangelio, sermo lxxii. Estote misericordes... Luce vi. Sicut dicit David Tempus miserendi deus, totum tempus ante adventum Christi fuit temous iustitie... Domincia quinta, de evangelio, sermo lxxiiii. Cum turbe multe... Luce v. Ad tria principaliter filius dei indutus carne humana venit in mundum... Dominica sexta, de evangelio, sermo lxxvi. Nisi abundaverit... Math v. Evangeliorum Christi quiddam est totum historiale aliquam historiam vel miraculum continens ut est evangelium sequentis dominice... Dominica septima, de evangelio, sermo lxxviii. Cum turba multa... Mar viii... Et quia duplex est vita scilicet aniem et corporis ideo dupliciter nos pavit sed quantum ad animam exemplo caritatis et verbo veritatis nos informando... Dominica octava, de evangelio, sermo octuagesimus. Attendite a falsis prophetis... Math vii. Inter malos christianos triplex differentia invenitur, quidam namque sunt pessimi per omnia dyabolum imitanten... Dominica nona, de evangelio, sermo lxxxii. Homo quidam erat dives... Luce xvi. Tres errores pullulabunt in mundo ina adventu CHristi et adhuc pullulant, primus est quod homo est liber dominus omnium bonorum... Dominica decima, de evangelio, sermo lxxxiiii. Cum appropinquarest Iesus... Luce xix. Sicut dicit Boetius in libro de consolatione philosophie prosa primo libro ii Non sufficit quo ante oculos nostros situm est intueri, sed rerum exitus prudentia meritur. Dominica xi, de evangelio, sermo lxxxvi. Dixit Iesus ad quosdam... Luce xviii. Sicut dicit beatus Augustinus In malis operibus iniquitas exercetur ut fiant, superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant. Dominica duodecima, de evangelio, sermo lxxxviii. Exiens Iesus de finibus Tyri... Mar vii. Sicut dicit apostolus ad Romanos v sicut ex uno homine peccatum et condemnatio processit in multos imo in omnes propter quod omnes nascimur filii ire... Dominica xiii, de evangelio, sermo xc. Beati oculi... Luce x. Evangelium presens est valde pulcrum et magnumet multa in se continens nec paucis verbis expediri potest... Dominica decimaquarta, de evangelio, sermo xcii. Cum iret Iesus... Luce xvii. Sicut dicit Augustinus Magnus utique venit medicus quia magnus ubique iacebat egrotus... Dominica quintadecima, de evangelio, sermo xciiii. Nemo potest duobus dominis servire Math vi. Evangelium hodiernum non est historiale sed est totum doctrinale et continet altam et utilem et necessariam doctrinam tam in principio quam in medio et in fine. Dominica xvi, de evangelio, sermo xcvi. Ibat Iesus in civitatem... Luce vii. Sicut dicit Iohannes Christus ad hoc venit ut vitam haberemus... Dominica xvii, de evangelio, sermo xcviii. Cum intrasset Iesus... Luce xiiii. Hodiernum evangelium historiale est et doctrinale, nam in eo narratur quomodo Christus fuit invitatus ad quoddam convivium... Dominica xviii, de evangelio, sermo C. Audientes Pharisei... Math xxii. De hac insidaitione Phariseorum contra Christum loquitur propheta in persona Christi dicens In laqueo isto... Dominica xix, de evangelio, sermo cii. Ascendens Iesus in naviculam... Math ix. Sicut dicit Iohannes Chrisostomus Creator rerum orbis terre dominus postquam se propter nos nostra angustavit carne... Dominica xx, de evangelio, sermo ciiii. Simile est regnum celorum... Met xxii. Propter duo CHristus in predicationibus suis parabolis frequenter et libenter utebatur, primo propter populi facilem instructionem... Dominica xxi, de evangelio, sermo cvi. Erat quidam regulus... Ioh iiii. Sicut dicit Gregroius Hoc habet proprium divina scripta, quia dum narrat festum prodit misterium... Dominica xxii, de evangelio, sermo cviii. Simile est regnum celorum... Math xviii. Supra hoc evangelium dominus immediate dixerat beato Petro quod ex parte dei fratri peccanti et veniam petenti non sloum deberet dimittere fratri peccanti... Dominica xxiii, de evangelio, sermo CX. Abeuntes Pharisei... Math xxii. Pharisei in magno odio habentes Christum quia erat contratius malis operibus eorum et frequenter contra eorum mala opera predicabat... Dominica xxiiii, de evangelio, sermo cxii. Loquente Iesu ad turbas... Math ix... Quia ut dicit Augustinus Christus in hunc mundum ut magnus medicus venit que solo verbo omnia sanavit... Dominica xxv, de evangelio, sermo CXIIII. Cum sublevasset... Io vi. Nota quod quatuor legimus iesum oculos sublevasse, rpimo turbam pasturus... Expliciunt sermones dominicales super evangelia et epistolas per totum annum fratris Hugonis de Pratom ordinis Predicatorum. Einband und Fragmente
Autor
  • Rotate Left Rotate Right Reset Rotation
  • Zoom In Zoom Out Fullscreen Mode