Abbildung eines Logo
Titel
Conclusiones formales in Thomae de Aquino Summam theologicam I; II, 1; III Incipiunt conclusiones formales perutiles super prima parte secunde et tertia parte angelici doctoris sancti Thome de Aquino, edite a venerabili viro artium magistro sacre theologie, professore eximio magistro Clemente de terra Salsa. Questio prima de sacra doctrina habet decem articulos. Primus articulus: sacra doctrina est neccessaria ad salutem humanam... Questio quinta de bono in communi habet sex articulos. Primus articulus: bonum et ens sunt idem secundum rem, sed differunt ratione. Questio xi de unitate divina, quatuor articuli. Primus articulus: unum non addit supra ens rem aliquam sed tamen negationem divisionis et convertitur cum ente. Questio xiiii de scientia dei, xvi articulos habet. Primus articulus: in deo est perfectissima scientia probatur sic, quicumque est in summo immaterialitatis est in summo cognitionis... Questio xvi de veritate habet viii articulos. Primus articulus: veritas principaliter est in intellectu secundario vero in rebus secundum quod comparatur ad intellectum a quo dependent. Questio xx de amore dei, quatuor articulos. Primus articulus: in deo est amor probatur sic, in quocumque est voluntas vel appetitus in illo est amor quia in quocumque est voluntas in illo necessario est primus actus voluntatis quem omnes alii motus voluntatis presupponunt... Questio xxv de potentia dei, sex articulos. Primus articulus: in deo est maxime potentia activa sed nullo modo passiva probatur sic, quicquid est maxime in actu et perfectum est maxime principium activum... Questio tricesima de pluralitate personarum, iiii articulos. Primus articulus: Plures persone sunt in divinis probatur primo sic, quicquid significat relationem ut rem subsistentem in natura divina hoc plurificatur in divinis... Questio xxxvi de nomine spiritus sancti, quatuor articulos. Primus articulus: Tertia persona in divinis sive persone que procedit per modum amoris per accomodationem convenienter nominatur ex usu sacre scripture spiritus sanctus...... Questio xli de personis comparatis ad actus notionales, viii articulos. Primus articulus: necessarium est attribuere actus notionales personis probatur sic, per quodcumque significatur convenienter origo seu processio unius persone ab alia in divinis...... Questio xlv de creatione habet viii articulos. Primus articulus: Create est ex nihilo aliquid facere quia quid procedit secundum emanationem particularem non presupponitur emanationi sicut si generatur homo non fuit prius homo... Questio l de substantia angelorum habet quinque articulos. Primus articulus: Necesse est ponere ad hoc quod universum sit perfectum aliquas creatures incorporeas quia id quid precipue in rebus creatis deus intendit est bonum... Questio lvii de cognitione angelorum ex parte cognitorum materialium et habet quinque articulos. Primus articulus: angeli cognoscunt materialia per suas species intelligibiles que sunt in eis probatur sic, quicquid est in angelo cognoscitur ab angelo... Questio lxii quomodo angeli facti sunt in esse gratie et glorie et habet novem articulos. Primus articulus: angeli creati sunt in beatitudine imperfecta quam virtutue sue nature assequi possent sed non in beatitudine perfecta que facultatem nature create excedit. Questio lxvi de ordine creationis ad distinctionem, iiii articulos. Primus articulus: informitas materie corporalis ut eam accipit Augustinus scilicet ut refertur ad conditionem materie prime que secundum se non habet aliquam formam... Questio lxxvi, de unione anime ad corpus, viii articulos. Primus articulus: anima intellectiva que dicitur intellectivum principium sive intellectus qui est intellectualis operationis principium est humani corporis forma... Questio lxxx de appetitivo in communi, ii articulos. Primus articulus: necesse est ponere quandam potentiam anime appetitivam probatur sic, in quocunque invenitur forma necessario est in eo aliqua inclinatio consequens illam formam... Questio lxxxvi quid anima cognoscat in dictis rebus materialibus, iiii articulos. Primus articulus: intellectus noster directe et primo non potest cognoscere singulare in rebus materialibus sed bene indirecte... Questio xci de productione corporis primi hominis, iiii articulos. Primus articulus: corpus primi hominis est formatum de limo terre probatur sic, quidcunque corpus est formatum de terra... Questio xcvi de dominio Ade in statum innocentie, quatuor articulos. Primus articulus: homo in statu innocentie animalibus dominabatur probatur sic, quidcunque erat naturaliter homini subiectum super illud... Questio ciiii de effectibus gubernationis habet quatuor articulos. Primus articulus: Omnes creature necessario conservantur in esse a deo probatur sic, quicquid ab alio dependent non solum in fieri sed etiam in esse necessario... Questio cviii de ordinatione angelorum habet octo articulos. Primus articulus: una est ierarchia hominum et angelorum quantum est ex parte principis scilicet dei sed alia est hominum et alia angelorum que in tres distinguitur... Questio cxii de missione angelorum habet quatuor articulos. Primus articulus: aliqui angeli a deo mittuntur in ministerium, primum patet sic, quicunque ab aliquo procedit ut incipiat esse ubi prius non fuit... Questio cxvi de fato, quatuor articulos. Primus articulus: fatum nihil est ut significat ordinationem omnium que hic aguntur que ordinatio sit a corporibus celestibus... Conclusiones formales per quam fecunde et utiles super prima parte angelici doctoris sancti Thome de Aquino, a venerabili fratre Clemente de terra Salsa in unim collecte felici fine expliciunt. Einband und Fragmente
Autor
  • Rotate Left Rotate Right Reset Rotation
  • Zoom In Zoom Out Fullscreen Mode